Trouvé 7 Résultats pour: Amasa

  • Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat. (Liber II Samuelis 20, 5)

  • Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites. (Liber I Paralipomenon 2, 17)

  • Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio, (Liber II Paralipomenon 28, 12)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina