Trouvé 26 Résultats pour: Baasa

  • Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)

  • Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. (Liber I Regum 15, 17)

  • “Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”. (Liber I Regum 15, 19)

  • Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa. (Liber I Regum 15, 21)

  • Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)

  • Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15, 27)

  • Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)

  • Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)

  • Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; (Liber I Regum 15, 33)

  • Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens: (Liber I Regum 16, 1)

  • ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat. (Liber I Regum 16, 3)

  • Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”. (Liber I Regum 16, 4)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina