Trouvé 189 Résultats pour: Christi

  • Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)

  • Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)

  • Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; (Epistula II ad Corinthios 5, 14)

  • Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli? (Epistula II ad Corinthios 6, 15)

  • scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)

  • per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina