Trouvé 674 Résultats pour: Domine

  • Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)

  • Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; (Liber Genesis 43, 20)

  • Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44, 18)

  • Salutare tuum exspectabo, Domine! (Liber Genesis 49, 18)

  • Ait Moyses: “Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum”. (Liber Exodus 4, 10)

  • At ille: “Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es”. (Liber Exodus 4, 13)

  • Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)

  • Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum. (Liber Exodus 15, 6)

  • Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? (Liber Exodus 15, 11)

  • Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)

  • Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina