Trouvé 994 Résultats pour: Erit

  • Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “Tempus amplius non erit, (Apocalypsis Ioannis 10, 6)

  • Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel”. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)

  • Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21, 3)

  • et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt”. (Apocalypsis Ioannis 21, 4)

  • Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda”. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)

  • et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21, 25)

  • Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)

  • Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina