Trouvé 32 Résultats pour: Ezechiae

  • Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)

  • et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria. (Liber II Regum 18, 10)

  • Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber II Regum 18, 13)

  • Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: “Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram”. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri; (Liber II Regum 18, 14)

  • Dixitque ad eos Rabsaces: “Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? (Liber II Regum 18, 19)

  • Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. (Liber II Regum 19, 5)

  • “Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. (Liber II Regum 19, 10)

  • “Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)

  • Dixit itaque Isaias Ezechiae: “Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)

  • Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 20, 20)

  • procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. (Liber I Paralipomenon 3, 13)

  • Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina