Trouvé 59 Résultats pour: Gabaa

  • sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)

  • Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)

  • Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)

  • Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)

  • eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20, 25)

  • Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)

  • et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. (Liber Iudicum 20, 30)

  • Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros. (Liber Iudicum 20, 31)

  • Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. (Liber Iudicum 20, 33)

  • Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. (Liber Iudicum 20, 34)

  • Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii. (Liber Iudicum 20, 37)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina