Trouvé 81 Résultats pour: Iob

  • Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)

  • sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)

  • supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)

  • Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; (Liber Leviticus 25, 51)

  • Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: (Liber Leviticus 25, 54)

  • Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. (Liber Leviticus 27, 17)

  • Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)

  • sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius. (Liber Leviticus 27, 21)

  • supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae. (Liber Leviticus 27, 24)

  • Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur”. (Liber Numeri 36, 4)

  • Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, (Liber Iosue 11, 1)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina