Trouvé 82 Résultats pour: Iusti

  • Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei. (Liber Iosue 10, 13)

  • et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)

  • Respondebatque ei Absalom: “Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege”. Dicebatque Absalom: (Liber II Samuelis 15, 3)

  • Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)

  • Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”. (Liber Thobis 9, 6)

  • Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. (Liber Iob 12, 4)

  • Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. (Liber Iob 17, 8)

  • Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos: (Liber Iob 22, 19)

  • Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. (Liber Psalmorum 33, 1)

  • Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. (Liber Psalmorum 37, 29)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina