Trouvé 12 Résultats pour: Magnificavit

  • In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)

  • Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me. (Liber II Samuelis 22, 36)

  • Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)

  • Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)

  • Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. (Liber Psalmorum 126, 3)

  • Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus. (Liber I Maccabaeorum 10, 65)

  • Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)

  • Similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis signa acceleravit. (Liber Ecclesiasticus 45, 2)

  • Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam. (Liber Isaiae 28, 29)

  • Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina