Trouvé 279 Résultats pour: Nomine

  • Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”. (Liber Deuteronomii 2, 25)

  • Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. (Liber Deuteronomii 10, 20)

  • Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)

  • Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam. (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”. (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur. (Liber Deuteronomii 21, 5)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. (Liber Deuteronomii 25, 6)

  • Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2, 1)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina