Trouvé 57 Résultats pour: Tenebris

  • et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te. (Liber Deuteronomii 28, 29)

  • cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)

  • At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)

  • Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. (Liber I Samuelis 2, 9)

  • Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. (Liber II Regum 7, 7)

  • Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)

  • Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. (Liber Iob 3, 23)

  • Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. (Liber Iob 12, 22)

  • Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. (Liber Iob 12, 25)

  • Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. (Liber Iob 15, 22)

  • Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. (Liber Iob 15, 30)

  • Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina