Trouvé 23 Résultats pour: Usus

  • Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)

  • Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”. (Liber Exodus 30, 16)

  • Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; (Liber Exodus 30, 37)

  • vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi”. (Liber Exodus 35, 19)

  • argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus. (Liber Exodus 35, 24)

  • Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus. (Liber Exodus 36, 1)

  • et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. (Liber Exodus 37, 16)

  • Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. (Liber Exodus 38, 3)

  • Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7, 24)

  • Universa frugum initia, quas gignit humus et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 13)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina