Trouvé 80 Résultats pour: Vere

  • Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. (Liber Genesis 18, 13)

  • Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)

  • Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)

  • Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam”. (Liber Genesis 28, 16)

  • respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi; (Liber Deuteronomii 32, 32)

  • Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. (Liber Deuteronomii 33, 3)

  • Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: (Liber Iosue 7, 20)

  • Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina