Trouvé 246 Résultats pour: Vestra

  • Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. (Liber Genesis 17, 12)

  • Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. (Liber Genesis 17, 13)

  • Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)

  • Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)

  • sciscitatus est eos dicens: “Cur tristior est hodie solito facies vestra?”. (Liber Genesis 40, 7)

  • Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 5)

  • Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. (Liber Genesis 45, 7)

  • Quibus ille respondit: “Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis”. (Liber Genesis 47, 16)

  • Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)

  • Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; (Liber Leviticus 19, 33)

  • Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina