Trouvé 87 Résultats pour: apparuit

  • apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)

  • Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)

  • Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)

  • et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)

  • Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)

  • Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)

  • Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)

  • Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant”. (Liber I Samuelis 14, 11)

  • Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum. (Liber I Samuelis 14, 26)

  • Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)

  • Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)

  • Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”. (Liber I Samuelis 20, 27)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina