Trouvé 12 Résultats pour: dormierunt
Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. (Liber Thobis 8, 9)
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. (Liber Psalmorum 76, 6)
Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 6)
Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 5)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 18)
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
dicentes: “Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae”. (Epistula II Petri 3, 4)