Trouvé 200 Résultats pour: facies

  • Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)

  • Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)

  • Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)

  • Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)

  • Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)

  • Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)

  • Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)

  • Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)

  • Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)

  • Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? (Epistula I ad Corinthios 7, 16)

  • Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt. (Epistula I ad Timotheum 4, 16)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina