Trouvé 137 Résultats pour: habitatores

  • A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)

  • quia haec dicit Dominus: “Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me”. (Liber Ieremiae 10, 18)

  • “Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 2)

  • Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)

  • et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 17, 20)

  • ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. (Liber Ieremiae 17, 25)

  • et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, (Liber Ieremiae 19, 3)

  • Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium”. (Liber Ieremiae 20, 6)

  • et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur. (Liber Ieremiae 21, 6)

  • Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra”. (Liber Ieremiae 23, 14)

  • quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iudae et ad universos habitatores Ierusalem dicens: (Liber Ieremiae 25, 2)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina