Trouvé 336 Résultats pour: illud

  • de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)

  • Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)

  • Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)

  • quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. (Liber Exodus 10, 14)

  • Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)

  • Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. (Liber Exodus 14, 16)

  • Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. (Liber Exodus 14, 21)

  • Dixitque Moyses: “Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)

  • Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)

  • Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)

  • Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina