Trouvé 11 Résultats pour: imago
Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: (Liber Iob 4, 16)
Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. (Liber Psalmorum 39, 7)
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)
Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
Et ait illis: “Cuius est imago haec et suprascriptio?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 20)
At illi attulerunt. Et ait illis: “Cuius est imago haec et inscriptio?”. Illi autem dixerunt ei: “Caesaris”. (Evangelium secundum Marcum 12, 16)
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, (Epistula ad Colossenses 1, 15)
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)