Trouvé 69 Résultats pour: impii
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. (Liber II Maccabaeorum 9, 9)
Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala. (Liber II Maccabaeorum 10, 10)
linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere. (Liber II Maccabaeorum 15, 33)
impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur. (Liber Proverbiorum 3, 33)
Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo. (Liber Proverbiorum 12, 21)
Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. (Liber Proverbiorum 14, 19)
In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur. (Liber Proverbiorum 15, 9)