Trouvé 271 Résultats pour: iudicium

  • Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra. (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris, (Prophetia Zachariae 8, 16)

  • “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; (Evangelium secundum Matthaeum 12, 20)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium”. (Evangelium secundum Marcum 12, 40)

  • Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Lucam 11, 42)

  • Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)

  • Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina