Trouvé 32 Résultats pour: latitudinem

  • Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “Hoc est Sanctum sanctorum”. (Prophetia Ezechielis 41, 4)

  • Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; (Prophetia Ezechielis 41, 5)

  • et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. (Prophetia Ezechielis 41, 10)

  • latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 14)

  • et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum. (Prophetia Ezechielis 42, 11)

  • Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. (Prophetia Habacuc 1, 6)

  • Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina