Trouvé 601 Résultats pour: nomen

  • “Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. (Liber Numeri 17, 17)

  • Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. (Liber Numeri 17, 18)

  • Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)

  • Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; (Liber Numeri 25, 14)

  • Nomen autem filiae Aser fuit Sara. (Liber Numeri 26, 46)

  • Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri”. (Liber Numeri 27, 4)

  • Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)

  • Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”. (Liber Deuteronomii 9, 14)

  • Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)

  • in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. (Liber Deuteronomii 12, 21)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina