Trouvé 33 Résultats pour: pallium

  • At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. (Liber Genesis 25, 25)

  • et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 15)

  • Retentum pallium ostendit marito revertenti domum (Liber Genesis 39, 16)

  • cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 18)

  • ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum; (Liber Genesis 49, 11)

  • Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; (Liber Exodus 22, 25)

  • Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, (Liber Exodus 28, 31)

  • Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum (Liber Exodus 39, 22)

  • et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 6)

  • Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 8)

  • Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt; (Liber Numeri 4, 9)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina