Trouvé 215 Résultats pour: patrem

  • Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)

  • Et dixit Raguel Thobiae: “Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te”. (Liber Thobis 10, 8)

  • Et dixit illi: “Minime; peto, ut dimittas me hinc ad patrem meum”. (Liber Thobis 10, 9)

  • Tunc dixit Raphael: “Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum. (Liber Thobis 11, 2)

  • Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero suo. (Liber Thobis 14, 12)

  • ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)

  • Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)

  • Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. (Liber Proverbiorum 15, 20)

  • Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus. (Liber Proverbiorum 19, 26)

  • Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua. (Liber Proverbiorum 23, 22)

  • Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)

  • Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. (Liber Proverbiorum 29, 3)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina