Trouvé 20 Résultats pour: sacerdote
Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 20)
Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum; (Liber Leviticus 13, 7)
Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit. (Liber Leviticus 27, 8)
Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho; (Liber Numeri 26, 63)
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt: (Liber Numeri 27, 2)
quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus, (Liber Numeri 27, 19)
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; (Liber Numeri 27, 22)
Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. (Liber I Samuelis 1, 9)
Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 3)
Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. (Liber I Regum 1, 7)
Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)