Trouvé 553 Résultats pour: secundum

  • in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 11)

  • et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, (Epistula ad Ephesios 1, 19)

  • in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; (Epistula ad Ephesios 2, 2)

  • quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)

  • cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. (Epistula ad Ephesios 3, 7)

  • secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, (Epistula ad Ephesios 3, 11)

  • ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)

  • Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)

  • ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)

  • deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, (Epistula ad Ephesios 4, 22)

  • et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina