Trouvé 123 Résultats pour: sive

  • universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)

  • Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. (Liber Esdrae 6, 9)

  • Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem”. (Liber Esdrae 7, 26)

  • “Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem”. (Liber Esther 4, 11)

  • Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. (Liber Iob 14, 21)

  • sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri. (Liber Iob 37, 13)

  • Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)

  • Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)

  • Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum. (Liber Ecclesiastes 12, 14)

  • Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)

  • Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum (Liber Sapientiae 17, 17)

  • Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina