Trouvé 59 Résultats pour: solis

  • Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”. (Liber II Samuelis 3, 35)

  • Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. (Liber II Samuelis 12, 11)

  • Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis”. (Liber II Samuelis 12, 12)

  • Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!”. (Liber I Regum 22, 36)

  • Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in Pharurim; currus autem solis combussit igne. (Liber II Regum 23, 11)

  • et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)

  • Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. (Liber Iudith 12, 10)

  • quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. (Liber Iob 15, 19)

  • PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 50, 1)

  • et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. (Liber Psalmorum 107, 3)

  • A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. (Liber Psalmorum 113, 3)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina