Trouvé 16 Résultats pour: sonitum

  • Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)

  • Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: “Quis est hic sonitus tumultus huius?”. At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli. (Liber I Samuelis 4, 14)

  • et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim”. (Liber II Samuelis 5, 24)

  • Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)

  • Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. (Liber Iob 21, 12)

  • Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum populorum. (Liber Psalmorum 65, 8)

  • ut daret sonitum in incessu suo, auditum faceret sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 45, 11)

  • Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. (Liber Ieremiae 48, 36)

  • Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)

  • in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 5)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina