Trouvé 51 Résultats pour: terrarum

  • Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)

  • ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore”. (Liber Iosue 4, 25)

  • tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. (Liber I Regum 8, 43)

  • Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber II Regum 18, 35)

  • universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)

  • Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum”. (Liber II Paralipomenon 12, 8)

  • Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii. (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem suam de manu mea? (Liber II Paralipomenon 32, 13)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina