Trouvé 197 Résultats pour: vidit

  • Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “Unde venis et quo vadis?”. (Liber Iudicum 19, 17)

  • cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)

  • Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. (Liber I Samuelis 15, 35)

  • Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “Absque dubio coram Domino est christus eius!”. (Liber I Samuelis 16, 6)

  • Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum; (Liber I Samuelis 18, 15)

  • Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)

  • Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis. (Liber I Samuelis 28, 5)

  • Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28, 21)

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)

  • Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)

  • Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina