Trouvé 39 Résultats pour: vini

  • Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini. (Liber Genesis 27, 28)

  • et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin. (Liber Leviticus 23, 13)

  • Omnem medullam olei et vini ac frumenti quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. (Liber Numeri 18, 12)

  • et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. (Liber Numeri 28, 7)

  • Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. (Liber Numeri 28, 14)

  • Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 12, 17)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione. (Liber Deuteronomii 18, 4)

  • Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. (Liber Deuteronomii 33, 28)

  • Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta”. (Liber Iosue 9, 13)

  • Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. (Liber I Samuelis 1, 24)

  • Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. (Liber I Samuelis 10, 3)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina