Trouvé 14 Résultats pour: Adjuva

  • et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo. (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. (Liber Esther 14, 3)

  • Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)

  • Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 43, 26)

  • Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)

  • Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)

  • Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 108, 26)

  • Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)

  • Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. (Liber Psalmorum 118, 117)

  • At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)

  • et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. (Evangelium secundum Marcum 9, 21)

  • Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. (Evangelium secundum Marcum 9, 23)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina