Trouvé 12 Résultats pour: Aperuisset

  • et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. (Liber II Regum 13, 17)

  • Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)

  • Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)

  • Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)

  • Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)

  • Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 3)

  • Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)

  • Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 7)

  • Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: (Apocalypsis Ioannis 6, 9)

  • Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: (Apocalypsis Ioannis 6, 12)

  • Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora. (Apocalypsis Ioannis 8, 1)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina