Trouvé 15 Résultats pour: Audierint
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. (Liber Exodus 4, 8)
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: (Liber Iob 36, 11)
si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. (Liber Iob 36, 12)
Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tyro. (Liber Isaiae 23, 5)
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)
eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 19)
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)
Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: (Liber Ieremiae 38, 25)
Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: (Liber Baruch 6, 40)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)