Trouvé 41 Résultats pour: Caleb

  • De tribu Juda, Caleb filium Jephone. (Liber Numeri 13, 7)

  • Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. (Liber Numeri 13, 31)

  • At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, (Liber Numeri 14, 6)

  • Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam. (Liber Numeri 14, 24)

  • non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. (Liber Numeri 14, 30)

  • Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)

  • prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)

  • præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. (Liber Numeri 32, 12)

  • quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. (Liber Numeri 34, 19)

  • præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)

  • atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 14, 14)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina