Trouvé 49 Résultats pour: Crediderunt

  • Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)

  • quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. (Liber Psalmorum 77, 22)

  • In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. (Liber Psalmorum 77, 32)

  • Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. (Liber Psalmorum 105, 12)

  • Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus. (Liber Psalmorum 105, 24)

  • Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei. (Liber I Maccabaeorum 1, 31)

  • Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: (Liber I Maccabaeorum 7, 16)

  • Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)

  • Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)

  • Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)

  • Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina