Trouvé 93 Résultats pour: Eris

  • Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)

  • Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. (Liber Genesis 4, 11)

  • Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)

  • Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. (Liber Genesis 24, 41)

  • Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. (Liber Genesis 41, 40)

  • Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. (Liber Exodus 4, 16)

  • Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)

  • Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 14)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina