Trouvé 449 Résultats pour: Homo

  • Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, (Liber Deuteronomii 28, 54)

  • Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. (Liber Iosue 22, 20)

  • Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini. (Liber Iudicum 19, 16)

  • Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)

  • Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam: educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum. (Liber Iudicum 19, 24)

  • Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)

  • Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam: et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus. (Liber Iudicum 19, 27)

  • Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio. (Liber Iudicum 20, 11)

  • In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. (Liber Ruth 1, 1)

  • Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. (Liber Ruth 2, 1)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina