Trouvé 608 Résultats pour: Illius
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 28)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)
Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 13)
ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. (Actus Apostolorum 5, 15)
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 12)
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)