Trouvé 24 Résultats pour: Innocens

  • Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. (Liber Genesis 24, 41)

  • quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. (Liber Genesis 40, 15)

  • si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. (Liber Exodus 34, 7)

  • liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)

  • Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? (Liber I Samuelis 26, 9)

  • Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. (Liber II Samuelis 14, 9)

  • Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)

  • Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. (Liber Iob 17, 8)

  • Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: (Liber Iob 22, 19)

  • Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. (Liber Iob 22, 30)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina