Trouvé 755 Résultats pour: Meum

  • Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. (Liber Genesis 4, 23)

  • Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)

  • Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)

  • Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)

  • arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9, 13)

  • Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. (Liber Genesis 17, 2)

  • Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. (Liber Genesis 17, 4)

  • Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. (Liber Genesis 17, 7)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: (Liber Genesis 17, 10)

  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. (Liber Genesis 17, 13)

  • Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. (Liber Genesis 17, 14)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina