Trouvé 22 Résultats pour: Neminem

  • Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. (Liber I Maccabaeorum 4, 5)

  • Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)

  • Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, (Liber Ecclesiastes 4, 1)

  • Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)

  • Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes: (Prophetia Ezechielis 39, 26)

  • Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)

  • Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)

  • Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)

  • Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)

  • Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)

  • dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. (Actus Apostolorum 5, 23)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina