Trouvé 761 Résultats pour: Quid

  • Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. (Epistula I ad Corinthios 14, 16)

  • Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)

  • Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)

  • Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)

  • ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)

  • Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)

  • Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: (Epistula II ad Corinthios 11, 1)

  • Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)

  • Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. (Epistula II ad Corinthios 12, 13)

  • Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina