Trouvé 309 Résultats pour: Ægypti

  • extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti (Liber Exodus 9, 23)

  • et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)

  • et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)

  • dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini (Liber Exodus 10, 12)

  • extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)

  • quæ ascenderunt super universam terram Ægypti et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt (Liber Exodus 10, 14)

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam projecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti (Liber Exodus 10, 19)

  • dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant (Liber Exodus 10, 21)

  • extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)

  • eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)

  • et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina