Trouvé 15 Résultats pour: Amri

  • cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)

  • ascendit ergo Amri et omnis Israël cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa (Liber I Regum 16, 17)

  • tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)

  • prævaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri (Liber I Regum 16, 22)

  • anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)

  • fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 25)

  • reliqua autem sermonum Amri et prœlia ejus quæ gessit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 27)

  • et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)

  • Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)

  • et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum (Liber I Regum 16, 30)

  • viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël (Liber II Regum 8, 26)

  • porro filii Bochor Zamira et Joas et Eliezer et Heliœnai et Amri et Jerimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor (Liber I Paralipomenon 7, 8)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina