Trouvé 965 Résultats pour: David

  • cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (Liber I Samuelis 17, 42)

  • et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17, 43)

  • dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber I Samuelis 17, 44)

  • dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)

  • cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17, 48)

  • prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17, 50)

  • adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)

  • et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)

  • et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 1)

  • inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 3)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina